# Sententiarum Libri Quinque 95.47.31-52

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.47.31 to 95.47.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.47.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.47.31

Omnipotens Deus subtiliter acta nostra considerat, et tamen hanc poenitentibus misericorditer relaxat (Moral. XII, c. 16, n. 20). Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc, praeveniente gratia, ad poenitentiam emollit. Culpas nostras Deus enumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus deflenda convertit. Quas misericorditer relaxat, quia eas dum nos punimus, ipse nequaquam in extremo examine judicat; Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I ad Cor. XI, 31; Moral. 12, c. 17, n. 21). Quod exterius agimus, nisi poenitentia interveniente diluamus, in secreto judiciorum Dei sub quadam occultatione servatur, ut quandoque etiam de sigillo secreti exeat ad publicum judicii. Cum vero pro malis quae fecimus disciplinae flagello atterimur, et haec per poenitentiam deflemus, iniquitatem nostram signat, et curat quia nec inulta hic deserit, nec in judicio punienda reservat. Signat igitur Deus delicta nostra, quia hic ea subtiliter attendit, ut feriat; curat vero, quia haec per flagellum funditus relaxat. Beatus Job, humani generis assumens personam, dicit: Signasti quasi in sacculo delicia mea (Job XIV, 17). Peccata nostra signantur in sacculo, cum mala quae fecimus sollicito semper corde pensamus. Quid namque est cor hominis nisi sacculus Dei? In Dei saeculo signata portamus, quia culpas quas nos intuendo et poenitendo cognoscimus pius nobis conditor relaxat. Recte post signata in saeculo delicta dicitur: Sed curasti iniguitatem meam (Job, ibid.), ac si aperte dicat: Quae modo signas, ut poenitendo videam, agis, procul dubio, ne in retributione videantur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
