Latin
Book 3, Chapter 49
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.49
Unproofread scanNot analysed yet
De gravitate consilii. Aliud est gravem esse per consilium, aliud per peccatum; aliud est gravem esse per constantiam, aliud per culpam. Ista enim gravitas pondus habet oneris, illa virtutis (Moral. XIX, c. 5, n. 8). Respectu supernae remunerationis hoc praemium plerumque percipiunt animae, uti ab intentione Dei non jam levi motu desiliant, sed in eo fisa constantiae gravitate consistant. Judaicus populus leviter movebatur, de quo per prophetam dicitur: Abiit vagus in viam cordis sui: Viam ejus vidi, et dimisi eum (Isai. LVII, 17). Grave autem consilium cordis omnem inconstantiam vagationis expellit. Sunt animae quae levi motu nunc ista, nunc illa, desiderent. Omnipotens ergo Deus, quia ipsas leves fluctuationes mentium non leviter pensat, vagationem cordis relinquendo dijudicat. Sed cum per gratiam respicit vagam mentem, in consilii stabilitatem figit. Cum Deus omnipotens leves motus hominis misericorditer dignatur aspicere, hunc protinus ad constantiae maturitatem format, atque supernae gratiae respectu cor ejus ad gravitatem consilii repente perducit.