Latin
95.5.32 to 95.5.54
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.5.32-54
Unproofread scanNot analysed yet
et pene mortuum se considerat, quia moriturum minime ignorat. Perfecta vita est mortis imitatio, quam dum justi sollicite peragunt, culparum laqueos evadunt. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabit (Eccli. VII, 40). Quamlibet longum fuerit tempus vitae praesentis, eo ipso breve est quo permanens non est. Neque enim dignum est ut diutinum judicetur quidquid fine circumscribitur. Beatus Job, humanae conditionis miseriam considerans, ait: Homo natus de muliere, brevi virens tempore, repletur multis miseriis (Job XIV, 1). [Moral. XI, c. 49, n. 66.] Ecce sancti viri vocibus poena hominibus breviter est expressa, quia et angustatur ad vitam et dilatatur ad miseriam. Si enim subtiliter consideretur omne quod hic agitur, poena et miseria est. Ipsi etenim corruptioni carnis servire ad necessaria atque concessa, miseria est: ut contra frigus vestimenta, contra famem alimenta, contra aestum frigora requirantur. Multa cautela custoditur salus corporis, sed plerumque etiam custodita amittitur, amissa cum gravi labore reparatur; et tamen reparata semper in dubio permanet: quid hoc aliud quam mortalis vitae miseria est? Amamus amicos, qui suspectione offendi valeant; formidamus inimicos, atque securi de eis non sumus utique quos formidamus. Plerumque inimicis sic fidenter quasi amicis loquimur; et nonnunquam pura verba proximorum, et multum nos fortasse diligentium, quasi verba suscipimus inimicorum; et qui falli nunquam vel fallere volumus, ex cautela nostra gravius erramus. Humanae vitae miseria est, quod amissa coelesti patria repulsus homo delectatur exsilio, gravatur curis, et tamen cogitare dissimulat quam grave sit quia multa cogitantur; quod privatus est interno lumine, et tamen in hac vita diu vult perpeti caecitatem suam: quid hoc aliud quam de poena nostra nata miseria est? Sed quamvis diu hic stare desideret, ipso tamen cursu vitae mortalis impellitur ut egrediatur.