Latin
Book 3, Chapter 51
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 95.51
Unproofread scanNot analysed yet
De corruptione vitae praesentis. Justis in hac vita positis ipsa sarcina suae corruptionis onerosa est, quod vigiliae defatigant, somnus quaeritur, ut vigiliarum labor atque anxietas temperetur (Moral. XII, c. 13, n. 17). Nonnunquam etiam sonus occidit, fames corpus atterit, atque ut ejus necessitas repellatur, cibi requiruntur. Sed saepe et cibi gravant, qui ad repellendum debilitatis gravamen quaesiti fuerant. Gravis est valde sarcina corruptionis, quae nisi vehementer onerosa esset, Paulus nequaquam diceret: Vanitati creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et parturit usque adhuc (Rom. VIII, 20). Quousque subditi corruptioni sumus, Auctori nostro minime respondemus, quia dum corruptio ab incorruptione longe est, similitudo apta nostrae responsioni non est (Moral. XII, c. 14, n. 18). Beatus Job, aeternae incorruptionis statum desiderans, dicit: Operi manuum tuarum porrigis dexteram tuam (Job. XIV, 15; Moral. XII, cap. 15, n. 19). Ac si patenter dicat: Idcirco creatura corruptibilis persistere ad incorruptionem potest, quia Dei omnipotentis manu erigitur, et sui respectus gratia ut persistat tenetur. Humana creatura eo ipso quo creatura est, in semetipsa habet sub se defluere; sed a conditore suo homo accipit, ut et super se contemplatione rapiatur, et in seipso in incorruptione teneatur, Creatura humana corruptioni subdita, ne sub se defluat, sed in incorruptione persistat, ad incommutabilitatis statum Auctoris sui dextera levatur.