# Sententiarum Libri Quinque 95.54.33-64

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.54.33 to 95.54.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.54.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.54.33

Paululum in praesenti vita roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit, ut in perpetum transeat, ubi ejus vitam terminus non concludat (Moral. lib. XII, c. 19, n, 24). Sed in hac brevitate, ubi roboratus est, colligit unde in perpetuitate inveniat, vel ut semper gaudeat, vel ut suscepta supplicia non evadat. In libro beati Job scriptum est: Immutabis faciem ejus, et emittes eum (Job XIV, 20; Moral. lib. XII, c. 20, n. 23). Facies hominis immutatur, cum ejus species morte atteritur. Emittitur vero, quia ab his quae volens tenuit, transire ad aeterna cogitur nolens· Dumque ad illa perducitur, haec quae diu cogitata tenuit, qualiter sese habitura sint relicta nescit. Sicut hi qui adhuc viventes sum, mortuorum animae quo loco habeantur ignorant, ita mortui vita in carne viventium post eos qualiter disponatur nesciunt, quia et vita spiritus longe est a vita carnis, et sicut corporea atque incorporea diversa sunt genere, Ita etiam distincta cognitione (Ibid., c. 21, n 26). Quod tamen de animabus sanctis sentiendum non est, quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quia sit foris aliquid quod ignorent. Omnipotens Dominus ideo latere nos voluit finem nostrum, ut dum incerti sumus quando moriamur, semper ad mortem parati inveniri debeamus (Moral. lib. I, c. 38, n. 43). Cur igitur quasi de certo extollitur, cujus vita sub poena inser titudinis tenetur? Paulus egregius praedicator ait: Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed super· vestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4; Moral. lib. XXXI, c, 33, n. 70). Ecce et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Gur hoc? quia etsi victoria in perpetuum laetilicat, ipsa nihilominus ad praesens mortis poena perturbat. Et quamvis vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
