# Sententiarum Libri Quinque 95.54.65-79

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.54.65 to 95.54.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.54.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.54.65

Sicut enim vir fortis, cum vicino jam belli certamine armis accingitur, palpitat et festinat, tremit et saevit, quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur: ita vir sanctus, cum passioni mortis propinquare se conspicit, a naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur· De vicina quidem morte trepidat, et tamen, quod moriendo verius vivat, exsultat, Unusquisque vir sanctus ad regnum non potest nisi interposita morte transire. Et idcirco confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit, et gaudens metuit, et metuens gaudet, quia scit quod ad bravium quietis non perveniet, nisi hoc quod interjacet cum labore transcendat. Cum morbos a corpore nostro repellere cupimus, tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus, certi autem de subsequanti salute gaudemus. Quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potum libet etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit. In libro Salomonis scriptum est: Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quacunque loco ceciderit, ibi erit (Eccle, XI, 3; Moral.· lib. XII, c. 4, n, 5). Ligni namque nomine vir justus aut etiam injustus exprimitur, sicut per prophetam Dominus dicit: Ego Dominus humiliavi lignum sublime (Ezech. XVII, 24). In die mortis suae justus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem, quia et justus per fervorem spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo, qui dixit: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis (Isai. XIV, 13), in frigido suo corde reprobatur. Lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad Austrum, sive ad Aquilonem, ibi erit, quia cum humani casus tempore, sive sanctus, seu malignus spiritus egredientem animam claustra carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit. Ut nec exaltata ad judicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis, ultra ad remedium ereptionis ascendat (Moral.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
