# Sententiarum Libri Quinque 95.9.29-41

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 95.9.29 to 95.9.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.9.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/95.9.29

Quousque infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus; ne dum tenera bona citius ostendimus, amittamus: quia et arbusta plantata, si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt; ac si semel radicem fixerunt, manus tangit, et tamen nil officit: venti impellunt, nec tamen impellentes laedunt. Et constructi parietes si impellantur, eruuntur, nisi a suo prius fuerint humore siccati. Uniuscujusque mens quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet; ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, et impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet concutitur, flatibus arescat. Ad exemplum hominum non sunt ostendenda, nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum jam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Nam et per Paulum apostolum Timotheo dicitur: Praecipe haec, et doce; nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 11, 12): sciendum tamen est quia ei adolescentia in annis, non in moribus erat, quamvis in sacro nonnunquam adolescentia juventus vocatur. Unde scriptum est: Laetare juvenis in adolescentia tua (Eccle. XI, 6).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
