Latin
Book 4, Chapter 1
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.1
Unproofread scanNot analysed yet
De quadripartita qualitate locutionis. Omne quod dicitur, quadripartita potest qualitate distingui: si aut mala male, aut bona bene, aut mala bene, bonaque male dicantur (Moral. lib. XXII, c. 1, n. 15). Male enim malum dicitur, cum res perversa suadetur, sicut scriptum est: Benedic Deo, et morere (Job. II, 9). Bene bonum dicitur, cum recte recta praedicantur. Sicut Joannes ait: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Malum bene dicitur, quando per es dicentis idcirco vitium exprimitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait: Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam (Rom. I, 26). Quo videlicet loco exsecranda quoque virorum facinora subdidit, sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur, sicut illuminato caeco Pharisaei dixisse perhibentur: Tu sis discipulus ejus (Joan. IX, 28). Quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto. Vel sicut Caiphas ait: Expedit unum mori pro populo, ut non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Bonum quippe, sed non bene loculus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptonis gratiam prophetavit.