Latin
96.10.32 to 96.10.49
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.10.32-49
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnunquam cupiditate alienae rei humanus animus victus, jam quasi quae conceperat possidet, et quasi ad meliorem speciem impulsu cogitationis adducit; sed mox insidias invidentium considerat, et quid contra se jurgii moveatur pensat. Exquirit quid respondeat, et cum rem nullam teneat, jam in defensionem rei repugnat. Quamvis ergo nihil de concupita re ceperit, habet tamen in corde jam fructum concupiscentiae, laborem rixae. Gravi itaque quasi populo premitur, qui instigantis avaritiae tumultu vastatur. Alius se tyrannidi superbiae subjicit, et cor miserum, dum contra homines erigit, vitio substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus exquirit, totumque quod esse desiderat sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit. Jam quasi tribunali praesidet, jam sibi parare obsequia subjectorum videt, jam caeteris eminet, jam aliis mala irrugat, aliis, quia irrogaverint, recompensat, jam apud semetipsum stipatus cuneis ad publicum procedit, et quibus obsequiis fulciatur conspicit. Homo vitiis subditus, dum in multis phantasmatibus inani cogitatione huc illu eque versatur, alia conculcat, alia sublevat. Jam de conculcatis satisfacit odiiis, jam de sublevatis recipit favores. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid iste aliud quam quasi somnium vigilans videt. Dumque tot rerum causas quas fingit tolerat, nimirum intrinsecus natas ex desideriis turbas portat. Alius jam illicita refugit, sed tamen bonis mundi carere pertimescit. Concessa tenere appetit, videri inter homines minor erubescit, et curat summopere ne inops in domo sit, ne despectus in publico. Exquirit quid sibi sufficiat, quid necessitas subjectorum petat; atque ut sufficienter jura patronatus subditis expleat, patronos quaerit, quibus ipse famuletur. Plerumque homo, dum familiariter vitiis jungitur, eorum procul dubio causis implicatur, quibus saepe consentit in illicitis, et mala quae propter semetipsum non appetit, com— mittit propter altera quae non dereliquit. Interdum miser homo, inani cognatione permotus, dum bonorem suum in hoc mundo imminui trepidat, ea apud majores personas approbat, quae jam per proprium judicium damnat.