# Sententiarum Libri Quinque 96.11.1-25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.11.1 to 96.11.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.11.1

De nonnullis vitiis quae se virtutes esse simulant. Plerumque vitia virtute * se esse mentiuntur. Nam saepe sub parcimoniae numine se tenacia palliat, contraque se effusio sub appellatione largitatis occultat (Reg. past. part. II, c. 9), Saepe inordinata remissio pietas creditur, et effrenata ira spiritualis zeli virtus aestimatur. Saepe praecipitata actio velocitaris efficacia, atque agendi tarditas gravitatis consilium putatur. Necesse est ut electus quisque virtutes ac vitia vigilanti cura discernat, ne aut cor tenacia occupet, et parcum se videri in dispensatio— nibus exsatiet; aut cum effuse quid fuerit perditum, largum se quasi miserando glorietur; aut remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos pertrahat; aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse gravius delinquat; ant hoc quod agi recte ac graviter potuit, immature praeveniens leviget; aut bonae actionis meritum differendo, ad deteriora permutet. Aliquando antiquus hostis humanae menti pium aliquid insinuat, ut ad crudelitatis terminum deducat, sicut est, cum plecti per disciplinam culpam prohibet, quatenus quae hic non reprimitur gehennae igne feriatur (Moral. lib. III, c. 36, n. 68). Aliquando discretionis imaginem oculis hominum immundus spiritus objicit, et ad indiscretionis laqueos perducit, sicut est, cum impulsu ejus pro infirmitate nobis plus alimentorum quasi discrete concedimus, sed indiscrete contra nos bella carnis excitamus. Aliquando diabolus effectum simulat bonorum operum, sed per hunc inquiet ordinem irrogat laborum, sicut est cum quis quiescere non valet, et quasi de otio judicari timet. Aliquando humani generis adversarius imaginem humilitatis ostendit, ut effectum humilitatis subtrahat, sicut est cum quosdam plusquam sunt infirmos atque inutiles sibimetipsis asserit, ut dum se nimis indignos considerant, res in quibus prodesse proximis poterant ministrare pertimescant. Universa vitia, quae sub virtutum specie antiquus hostis occultat, valde subtiliter manus compunctionis examinat (Ibid., n. 69). Qui enim verneiter intus dolet, quae agenda foras, quae non agenda sint, fortiter praevidet.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
