# Sententiarum Libri Quinque 96.13.1-30

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.13.1 to 96.13.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.13.1

De cogitationibus noxiis et innoxie. Plerumque ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam in cogitatione construamus (Moral. lib. X, c. 15, n. 26). Pene cuncta bona ex cogitatione prodeunt, sed sunt nonnulla cogitationis acumina quae ex operatione nascuntur. Nam sicut ab anima opus sumitur, ita rursus ab opere animus eruditur. Valde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protimus oculus mentis ad opera transacra revocetur, ac penset quisque quid subjectus egerit, et repente cognoscit Saepe misericors Deus eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera non permittit; et cogitata nequitia tanto citius solvitur, quanto effectu operis districtius non ligatur (Reg. Past. part. III, c. 29). Per egregium Psalmistam di· citur: Dixi: Pronuntiabo adversum ae injustitias mens Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Qui enim impietatem cordis subdidit, quia cogitationem injustitias pronuntiare vellet indicavit. Dumque ait Dixi: Pronuntiabo, atque illico adjunxit Et tu remisisti, quam sic de cogitationibus facilis venia ostendit. Qui dum se adhuc promittit petere, promittebat obtinuit. Insola non nuaquam cogitatione delinquitur, et quia usque ad opus non venit culpa, usque ad cruciatum non pervenit poenitentiam. Sed cogitata afflictio mentem eitius tergit, quam nimirum tantum modo cogitata iniquitas polluit. Idem Psalmista ait: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6; Moral. lib, IX, c. 55·, n. 83). Saepe namque hoc, quod a conspectu judicis jam fletu interveniente deletum est, ad animum per cogitationem redit, et, devicta culpa, ad delectationem rursus inserpere nititur, atque in antiquo certamine rediviva pulsatione reparatur; ita ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione postmodum verset in mente. Cum nihil foras opere agitur, sed sola intus cogitatione peccatur, districto se reatu mens obligat, nisi hoc sollicitis lamentis tergat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
