Latin
96.13.31 to 96.13.55
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.13.31-55
Unproofread scanNot analysed yet
Plerumque aurem cordis terrenarum cogitationum turba, dum perstrepit, claudit, atque in secretario mentis quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius vox praesidentis judicis non auditur (Moral. lib. XXIII, c. 20, n. 37). Neque enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus; sed dum sic interius erudiri appetit, ut tamen exterius implicetur unde exterius auditum aperit, inde interius obsurdescit. Sancti viri qui exterioribus ministeriis deservire officii necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta refugiunt, ibique cogitationis intimae cacumen ascendunt, et. legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suae vertice supernae voluntatis sententiam perscrutantur (Ibid. ,n. 38). Moyses sanctus crebro de rebus dubiis ad tabernaculum redit, ibique secreto Dominum consulit, et quid certius decernat agnoscit. Relictis quippe turbis ad tabernaculum redire, est, postpositis exteriorum tumultibus, per bonae cogitationis studium secretum mentis intrare. Ibi enim Dominus consulitur, et quod foras agendum est publice intus silenter auditur. Cum se res dubias electi discernere non posse cognoscunt, ad secretam mentis cogitationem velut ad quoddam tabernaculum revertuntur; divina lege perspecta, quasi coram posita arca Dominum consulunt, et quod prius intus tacentes audiunt, hoc foras postmodum agentes innotescunt. Ut exterioribus officiis electi inoffense deserviant, ad secreta cordis recurrere incessabiliter curant; et sic vocem Dei quasi per somnium audiunt, dum in cogitatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur. Saepe corda justorum subortae cogitationes polluunt, terrenarum rerum delectationibus tangunt; sed dum citius manu sanctae discretionis abiguntur, festine agitur ne cordis faciem caligo tentationis operiat, quae hanc jam illicita delectatione tangebat (Moral. lib. XVI, c. 42, n. 53). Nonnunquam in ipso orationis nostrae sacrificio importune se cogitationes ingerunt, quae hoc rapere vel maculare valeant quod in nobis Deo flentes immolamus. Abrabam patriarcha, cum ad occasum solis sacrificium offerret, insistentes aves pertulit, quas studiose, ne oblatum sacrificium raperent, abegit (Gen.