# Sententiarum Libri Quinque 96.14.58-86

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.14.58 to 96.14.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.14.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.14.58

In quibusdam elatis invectionis exordia permista sunt laude temperanda, ut dum admittunt favores quos diligunt, etiam correptiones recipiant quas oderunt. Plerumque persuadere elatis utilia melius possumus, si profectum eorum nobis potius quam illis profutarum dicamus, si eorum meliorationem nobis magis quam sibi impendi postulemus. Superbi quique eo ipso quo videri alti appetunt, a vera Dei essentia longe per elationem fiunt (Moral. XVII, c. 8, n. 10). Subsistere etenim nequeunt, quia ab aeternae essentiae soliditate dividuntur, atque hanc primam ruinam tolerant, quia per privatam gloriam in semetipsis cadunt, sicut per Psalmistam dicitur: Dejecisti eos cum allevarentur (Psal. LXXII, 18); quia eo intrinsecus corruunt, quo male extrinsecus surgunt. Sic aurarum flatu in altum stipula rapitur, sed casu concito ad ima revocatur. Sic ad nubila fumus attollitur, sed repente in nihilum tumescendo dissipatur. Sic ab infimis nebula densescendo se erigit; sed exortus hanc solis radius, ac si non fuerit, abstergit. Sic in herbarum superficie nocturnis horis humor aspergitur, sed diurni luminis subito calore siccatur. Sic spumosae aquarum bullie inchoantibus pluviis excitatae ab intimis certatim prodeunt; sed eo celerius disruptae depereunt, quo inflatae altius extenduntur: cumque excrescunt ut appareant, crescendo peragunt ne subsistant. Scriptum quippe est: Cunctis diebus suis impius superbit (Job. XV, 20; Moral. lib. XII, c. 37, n. 42). Solent etiam electi in quibusdam suis cogitationibus atque actibus superbire; sed quia electi sunt, cunctis diebus suis superbire non possunt, quia priusquam vitam finiant, ad humilitatis metum ab elatione corda commutant. Unusquisque impius diebus suis omnibus superbit, quia sic vitam terminat, ut ab elatione minime recedat. Circumspicit quod temporaliter floret, et pensare negligit quod in aeternum judicatur. In vita carnis fiduciam ponit, eaque diu permanere existimat, quae ad praescus tenet. Solidatur in elatione animus, in despectum adducitur omnis propinquus: quam repentina mors subrepat nunquam considerat;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
