Latin
96.14.87 to 96.14.109
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.14.87-109
Unproofread scanNot analysed yet
quam sit ejus incerta felicitas, nunquam pensat. Superbire quisquam minime debuisset, etiam si annorum suorum numerum certum habere potuisset, ut sciens quantum viveret, praesciret quando se ab elatione removeret (Ibid. ,c. 38, n. 43). Sciendum est quia omnis superbus juxta modum proprium tyrrannidem exercet; nam quod nonnunquam alius iu republica, hoc est, per acceptam dignitatis potentiam, alius in provincia, alius in civitate, alius in dom· propria, atque alius per latentem nequitiam hoc exercet apud se in cogitatione sua. Plerumque superbus iram superni Judicis perpendit praesentem; sed a malo non avertitur, ut etiam ipsa quoque ab ejus interitu valeat averti (Ibid. ,c. 41, n. 46). Accusante se conscientia, feriri metuit; sed tamen semper auget, quo feriatur. Contemnit quisque superbus reditum suum, desperat veniam, superbit in culpa; sed tamen testem suae nequitiae intus habet timorem. Et quamvis prava videatur foras audacter agere, de his tamen apud semetipsum cogitur trepidare. Per Isaiam prophetam dicitur: Inebriatus est in calo gladius meus (Isai. XXXIV, 5; Moral. lib. XXXII, c. 23, n. 40). Ac si aperte diceret: Qua ira feriam superbos terrae, perpendite, si ipsos etiam quos in coelo juxta me condidi pro elationis vitio percutere non peperci.