# Sententiarum Libri Quinque 96.16.48-60

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.16.48 to 96.16.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.16.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.16.48

Nonnunquam per iracundiam perturbatus animus majorem strepitum sui silentii sentit, cumque gravius clausa irae flamma consumit. Sciendum est quod nonnullos ira citius accendit, facilius deserit; nonnullos vere tarde quidem commovet, sed durius tenet. Alii per iracundiam accensis calamis similes, dum vocibus perstrepuat, quasi quosdam accensionis suae sonitus reddunt; citius quidem flammam faciunt, sed protinus in favillam frigescunt (Moral. V, c. 45, n. 80). Plerumque iracundi accensionem tarde suscipiunt, sed tamen accensi semel difficilius exstinguuntur; et quia se tardius in asperitatem concitant, furoris sui durius ignem servant. Plerumque homines, quod est nequius, et citius iracundiae flammas accipiunt, et tardius deponunt; nonnulli vero has et tarde suscipiunt, et citius amittunt. In quibus nimirum quatuor modis liquido lector agnoscit quia et ad tranquillitatis bonum ultimus plusquam primos appropinquat, et in malo secundum tertius superat.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
