# Sententiarum Libri Quinque 96.18

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 4, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.18

De invidia. Invidere non possumus nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus (Moral. lib. V, c. 46, n. 84). Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor sit cujus invidia torquetur. Hostis callidus primo homini invidendo subripuit quia, amissa beatitudine, minorem se immortalitati illius agnovit. Cain ad perpetrandum fratricidium corruit (Gen. IV, 5, 6, 7), quia, despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cujus Deus hostiam accepit; et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcunque esset, amputavit. Esau ad persecutionem fratris hac de re exarsit, quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen esu lenticulae ipse vendiderat, minorem se ci quem nascendo praeibat ingemuit (Gen. XXV, 34; XXVII, 4l). Joseph sanctum fratres sui Ismaelitis transeuntibus ideo vendiderunt, quia, cognito revelationis mysterio, ne cis melior fieret, ejus profectibus obviare conati sunt (Gen. XXXVII, 27, 28).Saul rex David subditum lanceam intorquendo persequitur, quia quem magis quotidie augeri virtutum successibus sensit, ultra se excrescere expavit (I Reg. XVIII, 11). Parvulus est qui Invidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret. Sciendum summopere est quia quamvis per omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit (Moral. V, c. 46, n.83). De quo nimirum scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant quam graviter animum vesania instigat. Per invidiam color pallore afficitur, et oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt; fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor: cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco tenebrat conscientium vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena; quantoque extranei operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis lividae profundius suffoditur, ut quo alii ad meliora properant, eo ipsa deterius ruant qua ruina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia, cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit. Per sapientissimum Salomonem dicitur: Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium, invidia (Prov. XIV, 30). Quid enim per carnes, nisi infirma quaedam ac tenera? Et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur, quidam vero jam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Ossa quippe putrescere est quaedam etiam robusta per invidiam deperire.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
