# Sententiarum Libri Quinque 96.2.1-29

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.2.1 to 96.2.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.2.1

De diviniis judiciis. Cum valde occulta sint divina judicia, quibus in hac vita nonnunquam bonis male sit, malis bene, tunc occultiora sunt, cum et bonis hic bene est, et malis male (Moral. lib. V, c. 1, n, 1). Nam cum bonis male est, malis bene, hoc fortasse deprehenditur, quia et boni si qua deliquerunt, hic recipiunt, ut ab aeterna plenius damnatione liberentur, et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. XVI, 25). Cum bonis in praesens saeculum bene est, et malis male, incertum valde fit utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant; an justo latentique judicio hic suorum operum renumerationem recipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Ut utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigentia defendant; an hinc eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat. Quia inter divina judicia gravi incertitudinis suae caligine humana mens premitur, sancti viri, cum sibi suppetere prospera hujus mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur. Timent enim, ne hic laborum suorum fructus recipiant, timent quod divina justitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans, ab intimis repellat. Unde per Psalmistam dicitur: Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X, 5; lib. II in Ezech., homil. 5, n. 6). Palpebrae quippe Dei judicia sunt ipsius, quae aliquid nobis claudunt, aliquid aperiunt. Aperiendo namque nos interrogant, si intelligendo non extollimur. Claudendo nos interrogant, si non despicimus quae intelligere non valemus. Palpebris apertis cernimus, clausis nil videmus (Moral. lib. XXVIII, c. 4, n. 13). Quid ergo, quid per palpebras Dei, nisi, ut paulo superius dictum est, ejus judicia accipimus?

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
