Latin
96.24.1 to 96.24.27
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.24.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
De gulae concupiscentia. Sciendum est quia quinque nos modis gulae vitium tentat (Moral. lib. XXX, c. 18, n. 60). Aliquando namque indigentiae tempora praevenit; aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit; aliquando autem et qualitati ciborum, et tempori, congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnunquam vero et abjectius est quod desiderat, et tamen ipso esu immensi desiderii deterius peccat. Viliorum tempora melius ostendimus, si haec exemplis evidentioribus approbemus. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathas meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit (I Reg. XIV, 27). Ex AEgypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carnium petiit, quos lautiores putavit (Num. XXI, 5). Prima filiorum Heli culpa suborta est quod ex eorum voto sacerdotis puer non antiquo more coctas vellet de sacrificio carnes accipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet (I Reg. II, 12 seq.) . Cum ad Jerusalem dicitur: Hoec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia (Ezech. XVI, 49), aperte ostenditur quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae· vitio mensuram moderatae refectionis excessit (Gen. XXV, 33). Primo genitorum gloriam Esau ideo amisit, quia magno aestu desiderii vilem cibum, id est, lenticulam concupivit: quam dum venditis etiam primogenitis praetulit quo in illam appetitu anhelaret indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae degustamus. Esau primatum per esum lenti— culae perdidit, et Elias in eremo virtutem corporis carnes edendo servavit (III Reg. XVII, 6). Antiquus hostis, quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causam damnationis intelligit, primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, et secundum non carne, sed pane tentavit(Gen.