# Sententiarum Libri Quinque 96.24.28-58

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.24.28 to 96.24.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.24.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.24.28

III, 6; Matth. IV, 3). Plerumque primi parentis culpa committitur, etiam cum abjecta et villae sumuntur. Neque enim Adam solus, ut a velito se promo suspenderet, praeceptum prohibitionis accepit; nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nos quasi per sententiam revocat. Et cum concupiscentes noxia attingimus, profecto quid aliud quam verita degustamus? Ea in cibo sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, non quae edendi libido suggerit, ne si haec moderata discretio minus cante prospiciat, illicitae se concupiscentiae quis voragine immergat (Moral. XXX, c. 18,n. 61). Gulae deditos superfluitas locutionis, levitas operis, atque luxuria comitatur (Reg. Past. part. III, c. 19). Nisi gulae deditos immoderata loquacitas raperet, dives, qui epulatus quotidie splendide dicitur, in lingua gravius non auderit. Ait enim: Pater Abraham, miserere mei, ot mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24). Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie crebrius in lingua neo caverat, qui lotus ardens refrigerari se praecipue in lingua requirebat. Quia gulae deditos levitas protinus operis sequitur, auctoritas sacra testatur, dicens: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 13). Plecumque edacitas usque ad luxuriam pertrabit, quia dum satietate venter extenditur, aculei libidinis excitantur. Hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit sed in peccati laqueo strinxit, divina voce dicitur: Pectorevet ventre repes (Gen. III, 14). Acsi ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluvie super humana corda dominaberis. Quia gulae deditos luxuria sequitur, propheta testatur: qui dum aperta narrat, occulta denuntiat, dicens: Princeps coquorum dextruxit muros Jerusalem (Jerem. XXXIX, sec. text, Hebraeum, et sec. LXX). Princeps namque coquorum venter est, cui magna cura obsequium a coquis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
