# Sententiarum Libri Quinque 96.25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 4, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.25

De pugna virtutum adversus vitia. Cum domino vitrorum contradicimus, cum iniquitati, quae nos a Deo separat, reluctamur, cum consuctudini fortiter [et] violenter resistimus, et, desideria perversa calcantes, contra hanc jus nobis libertatis ingenitae vindicamus, vitiorum agminibus acerrimo conflictu resistimus (Moral. IV, c. 36, n.71). Cum culpas poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus, fortiter contra vitia reluctamur. Tunc se viri sancti veracius a vitiorum colluvione detergunt, dum ab eis contra singula vitia virtutes singulae opponuntur (Apud Isid., lib. II, sentent. c. 37). Interdum vitia cum virtutibus ad utilitatem confligunt, ut ipso certamine, vel mens exerceatur, vel ab elatione concussus animus restringatur. Adversus impetus vitiorum contrariis virtutibus est pugnandum. Contra luxuriam enim cordis est adhibenda munditia, contra odium dilectio praeparanda. contra iracundiam patientia proponenda est; porro contra timorem fiduciae adhibenda est virtus, contra torporem zeli praelium. Tristitiae quoque gaudium, accidiae fortitudo, avaritiae largitas, superbiae humilitas opponenda est. Sicque singulae virtutes nascentia contra se vilia reprimunt, ac tentationum motus virlute divinae charitatis exstinguunt. Libidinem abstinentia domat. Nam quantum corpus inedia frangitur, tantum mens ab illicito appetitu revocatur. Adversus iram tolerantia dimicat. Ira antem semetipsam necat, sustinendo autem patientia victoriam portat. Tristitiae moerorem spes aeterni gaudii superat; et quem turbata mens de exterioribus afficit, dulcedo interioris tranquillitatis lenit. Adversus invidiam praeparetur charitas, et adversus irae incendia mansuetudinis adhibeatur tranquillitas.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
