# Sententiarum Libri Quinque 96.26

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 4, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.26

De multiloquio. Admonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter aspiciant a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabantur (Reg. Past. part. III, c. 14). Humana etenim mens aquae more circumclusa ad superiora colligitur, quia illud repetit unde de cendit, et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Qui supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Unde et redire interius mons ad sui cognitionem non sufficit, qnia per multiloquium sparsa, a secreto se intimae considerationis excludit. Totam vero se insidiantis hostis vulneribus detegit, quia nulla munitione custodiae circumcludit. In Proverbiis scriptum est: Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum (Prov. XXV, 28). Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis. Et cum se per verba extra semetipsam dejicit, apertam se adversario ostendit. Quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur contra semetipsam per multiloquium pugnat (Greg., ubi supra, et Moral. lib. VII, c. 37, n. 57). Plerumque per quosdam gradus desidiosa mens in foveam lapsus impellitur, et dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia· pervenimus, ul prius loqui aliena libeat, et post modum detractionibus eorum vitam de quibus loquitur mordeat, ad extremum vero usque ad apertas lingua contumelias erumpat. Per effrenationem linguae seminantur stimuli, oriuntur rixae, accenduntur faces odiorum, pax exstinguitur cordium. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare. Sed dimissor aquae jurgiorum caput efficitur, quia per linguae incontinentiam discordiae origo propinatur (Moral. lib. V, c. 13, n. 30). Quia multiloquio quisque serviens rectitudinem justitiae tenere nequaquam possit, testatur propheta, quia ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX, 12; Moral. lib. VII, c. 37, n. 58). Hinc Salomon iterum dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). Isaias propheta ait: Cultus justitia; silentium (Isai. XXXII, 17); videlicet indicans quia mentis justitia desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus ait: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Pravi homines, sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt quae loquantur (Moral. lib. V, c. 13, n. 30). Sed quod levis conscientia concipit, levior protinus lingua producit. Per semetipsam nos Veritas admonet, dicens: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36; Moral. lib. VII, c. 37, n. 58). Otiosum quippe verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensemus quae poena multiloquium maneat, in quo etiam per noxia verba peccatur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
