# Sententiarum Libri Quinque 96.29

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 4, Chapter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.29

De stultitia. Stulti homines hoc solum tota cordis intentione conspiciunt, per quod ad finem terreni desiderii perducantur (Moral. XVII, c. 7, n. 9). Scriptum quippe est: Oculi stultorum in finibus terrae (Prov. XVII, 24). Nequaquam suae considerationis obtutum in terra stultus figeret, si ad sancta sui Redemptoris itinera mentis oculos levaret. Scriptum quippe est: Stultus serviet sapienti (Prov. XI, 29; Moral. XX, c. 24, n. 52). Saepe etenim conspicimus sapientes subesse, stultos vero arcem dominii tenere, sapientes serviliter, obsequi, stultos tyrannica elatione dominari. Quomodo igitur definitione divinae sententiae sapienti stulius servit, dum plerumque hunc jure temporalis dominii comprimit? Sed sciendum est quia contra sapientis vitam, dum stultus praeeminens terrorem potestatis exercet, dum hunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine urendo purgat. Plerumque stultus sapienti etiam dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit. Nonnunquam pupillis dominis ad disciplinae magisterium servi praesunt, terrent, premunt, et feriunt; et tamen esse servi nullo modo desistunt, quia ad hoc ipsum ordinati sunt, ut proficientibus dominis etiam feriendo famulentur. Quia stultorum reproborum mala bonos, dum cruciant, purgant, utilitati justorum militat etiam potestas iniquorum. Sicut clausa janua, in domo quae intus membra lateant ignoratur, sic plerumque stultus, si tacuerit, utrum sapiens an stultus sit absconditur, si tamen nulla alia prodeunt opera quae sensum etiam tacentis loquantur (Moral. XI, c. 24, n. 35). Per Salomonem dicitur: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur (Prov. XVII, 28). Sed quia stultus, cum loquitur, per hoc quod sua infert, sapientium verba pensare non sufficit, recte per beatum Job dicitur: Audite ergo correptiones meat, et judicium labiorum meorum attendite (Job. XIII, 6). Bene autem prius correptionem et postmodum judicium intulit, quia nisi per correptionem prius tumor stulti deprimatur, nequaquam per intelligentiam judicium justi cognoscitur (Moral. XI, c. 25, n. 36). Nonnunquam stulti, cum prudentium facta conspiciunt, haec eis omnia esse reprehensibilia videntur; suaeque imperitiae atque infirmitatis obliti, tanto intentius de alienis judicant, quanto sua profundius ignorant (Greg., ubi sup., c. 27, n. 38).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
