# Sententiarum Libri Quinque 96.3.27-49

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.3.27 to 96.3.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.3.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.3.27

Hinc utique colligamus, si nobis delinquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur. Aut quae ab illo erit improbis venia, qui non cessat vocare post culpam. Isaias propheta dicit: Erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis (Isai. XXX, 20). Quasi enim coram positus Deo quisque verba monitionis ejus percipit, cum priusquam peccata perpetret, voluntatis ejus praecepta cognoscit. Adhuc enim ante ejus faciem stare est, necdum eum peccando contemnere. Cum vero, derelicto bono innocentiae, iniquitatem eligens appetii, terga jam in ejus faciem m…. Omnipotens Deus, quasi post tergum nos subsequens monet, quia etiam post culpam ad se redire persuadet. Aversum revocat, commissa non respicit, revertenti sinum pietatis expandit. Vocem ergo post tergum monentis audimus, si post peccata humili et contrito corde revertimur. Debemus igitur pletatem vocantis erubescere, si justitiam nolumus formidare, quia tanto graviori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc vocare non dedignatur. Per Jeremiam prophetam Dominus dicit: Et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis (Mich. IV, 10; Lib. I in Ezech., homil. 10, n. 22). Babylon quippe confusio interpretatur. Saepe enim quis postquam in confusione vitiorum ceciderit, erubescens mata quae perpetravit, ad poenitentiam redit, seque a suis lapsibus bene vivendo erigit. Quid ergo iste nisi usque ad Babylonem venit, et ibi liberatus est? Nonnunquam quisque erubescens mala quae fecit, se contra se erigit, et bene operando ad statum rectitudinis redit. In Babylone itaque liberatus est, qui per divinam gratiam ostenditur etiam de confusione salvatus. Propheta ergo ad transmigrationem loquitur, cum illus increpat qui a statu rectitudinis ad erroris vitia in transmigratione ceciderunt.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
