# Sententiarum Libri Quinque 96.30.61-88

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.30.61 to 96.30.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.30.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.30.61

Plerumque mentis elatio ad pollutionem pertrahit carnis, et reproborum cor a volatu volucrum ad petulantiam mergit jumentorum (Moral. XXI, 3, n. 7). Sciendum nobis magnopere est, aliud esse, quod animus de tentatione carnis patitur, aliud, cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione prava pulsatur, sed renititur. Plerumque autem cum perversum quid concipit, hoc intra semetipsum etiam per desiderium volvit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio immunda inquinat cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subjugat. Paulus praedicator egregius ait: Tentatio vos non apprehendat nisi humana (I Cor. X, 13). Humana quippe tentatio est qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia ut nonnunquam et illicita ad animum veniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Daemoniaca est et non humana tentatio. cum ad hoc quod carnis corruptibilitas suggerit, per consensum se animus astringit. Idem Paulus apostolus ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). Peccatum quippe in mortali corpore non esse, sed regnare prohibuit, quia in carne corruptibili non regnare potest, sed non esse non potest. Humano generi de peccato tentari peccatum est. Quo quia quandiu vivimus perfecte omnimodo non caremus, sancta praedicatio, quoniam hoc expellere non potuit, ei de nostro cordis habitaculo regnum tulit, ut appetitus illicitus etsi plerumque bonis nostris cogitationibus occulte se quasi fur inserit, saltem, si ingreditur, non dominetur. In Genesi scriptum est: Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem (Gen. XIX, 24; Moral. lib. XIV, c. 19, n. 23). Quid in sulphure nisi fetor carnis, et quid per ignem nisi ardor desiderii carnalis exprimitur? Cum ergo habitantium Sodomis vel Gomorrha carnis scelera punire Dominus decrevisset, in ipsa qualitate ultionis notavit maculam criminis. Sulphur quippe fetorem habet, ignis ardorem. Qui itaque ad perversa desideria ex carnis fetore arserant, dignum fuit ut simul sulphure et igne perirent, quatenus ex justa poena discerent ex injusto desiderio quid fecissent.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
