Latin
96.31.1 to 96.31.28
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.31.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
De torpore animi. Plerumque mens hominis a cura suae sollicitudinis dormiens verberatur et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic neque quae perpetraverit agnoscit (Reg. Past. Part. III, c. 32). Trahitur et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Quamvis somno torporis a sui custodia quisque prematur, vigilare tamen ad saeculi curas nititur, ut semper voluptatibus debrietur. Et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuerat, ad aliud vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset. Per Salomonem in Proverbiis dicitur: Et eris quasi dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo (Prov. XXIII, 34). In medio enim mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus praevidere motus irruentium vitiorum quasi imminentes undarum cumulos negligit. Et quasi gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis studium sollicitudinis perdit. Clavum in mari amittere est intentionem providam inter procellas hujus saeculi non tenere. Si enim gubernator clavum sollicite stringit, modo in fluctibus ex adverso navem dirigit, modo ventorum impetus per obliquum findit. Scriptum est: Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis (Prov. XXX, 23; Moral. VI, c. 10, n. 12). Plerumque aves, quas ad volatum penna sublevat, in vepribus resident; et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus regni aedificium tenet. Quia nimirum saepe ingeniosi quique, dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent; et simplices, quos ingenii penna non adjuvat, ad obtinenda regni aeterni moenia virtus operationis levat. Stellio, dum manibus nititur, in regis aedibus moratur, quia illosimplex per intentionem recti operis pervenit quo ingeniosus minime ascendit. Quaestio suboritur cur vel negligenti intelligentiae donum tribuitur, vel studiosus quisque sensus sui tarditate praepeditur. Ad quam citius respondetur, dum protinus per Salomonem subditur: Nihil in terra sine causa (Job.