# Sententiarum Libri Quinque 96.31.29-54

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.31.29 to 96.31.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.31.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.31.29

V, 6; Moral. VI, c. 11, n. 13). Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accipit, unde negligens etiam justius puniatur. Quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur. ut eo majora praemia retributionis inveniat, quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo est in terra sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desiderio velocitas ad supplicium crescit. Mentis desidia, dum congruo fervore, non accenditur, a bonorum desiderio funditus, convalescente furtim torpore, mactatur (Reg. Past. p. III, c. 15). Per Salomonem dicitur: Pigredo immittit soporem (Prov. XIX, 15). Piger enim recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nihil operando torpescat; sed pigredo soporem immittere dicitur, quia paulisper etiam recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. De torpore animi recte in Proverbiis scriptum est: Anima dissoluta esuriet (Ibid.). Quisquis se ad superiora distringendo non dirigit, neglectum se inferius per desideria expandit; et dum studiorum sublimium vigore non constringitur, cupiditatis infimae fame sauciatur, ut quo se per disciplinam ligare dissimulat, co se esuriens per voluptatum desideria spargat. Hinc ab codem rursus Salomone scribitur: In desideriis est omnis otiosus (Prov. XXI, 26). Hinc ipsa Veritate praedicante, uno quidem exeunte spiritu, munda demus dicitur, sed multiplicius redeunte, dum vacat, occupatur (Matth. XII, 41, 45).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
