Latin
96.35.28 to 96.35.60
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.35.28-60
Unproofread scanNot analysed yet
Past. part. III, c. 29). Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur. Insidiator enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit. Antiquus serpens in paradiso prava suggessit, Eva autem quasi caro se delectationi subdidit, Adam vero velut spiritus suggestione et delectatione superatus assensit. Suggestione diaboli nonnunquam peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur. Unde exclamandum nobis cum Apostolo est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Ut audiamus subsequentem nos consolationem: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid. ,25). Plerumque unum idemque peccatum poena est et causa peccati, quod melius ostendimus, si res ipsas ad medium deducimus (Moral. lib. XXV, c. 9, n. 24). Effrenata enim ventris ingluvies in fervorem luxuriae plenitudinem carnis instigat, perpetrata autem luxuria, saepe aut perjurio aut homicidio tegitur, ne humanarum legum ultione puniatur. Ponamus ante oculos, quod quidam voracitatis sibi frena laxavit, qua voracitate superatus adulterii facinus admisit: deprehensus autem in adulterio, latenter virum adulterae, ne ad judicium traheretur, occidit. Hoc itaque adulterium inter voracitatem et homicidium positum de illa videlicet nascens, hoc generans, peccatum est et poena et causa peccati. Peccatum profecto est per scipsum, poena vero peccati est, quia culpam voracitatis auxit. Causa autem peccati est, quia subsequens etiam homicidium genuit. Propheta Jeremias dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Jerem. XXI, 14; Reg. Past. part. II, c. 32). Peccatis aliis differunt peccata, quae per consilium perpetrantur. Non enim tam prave facta Dominus quam studia pravitatis insequitur. Iu factis enim saepe infirmitate, saepe negligentia, in studiis vero semper malitiosa intentione peccatur. Beatus Job typum peccantium intra Ecclesiam designans, ait: Concidit me vulnere super vulnus (Job. XVI, 14;