# Sententiarum Libri Quinque 96.35.61-75

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.35.61 to 96.35.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.35.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.35.61

Moral. 12. c. 17, n. 20). In infirmis suis sancta Ecclesia vulnere super vulnus conciditur, quando peccatum peccato additur, ul culpa vehementius exaggeretur. Quem enim avaritia pertrahit ad rapinam, rapina ducit ad fallaciam, ut perpetrata culpa ex falsitate etiam defendatur; quid iste, nisi super vulnus concisus est vulnere? Bene per prophetam dicitur: Maledictum, mendacium, homicidium, furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit (Osee IV, 2). Sanguis ergo sanguinem tangit, cum culpa culpam cumulaverit. Cum igitur vulnus vulneri additur, vires contra nos antiqui hostis vehementius excitantur. Quamvis quolibet in loco cogitando, loquendo et agendo peccemus, tunc tamen per tria haec animus effrenatius rapitur, cum mundi hujus prosperitate sublevatur (Moral. V, c. 11, n. 17).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
