Latin
Book 4, Chapter 36
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.36
Unproofread scanNot analysed yet
De manifestis, occultisque peccatis. Uniuscujusque hominis culpa latens, quasi vulva peccati est, quae occulte peccatorem concipit, et reatum suum in terebris abscondit (Moral. IV, c. 27, n. 51). A vulva enim de utero exitur, cum peccator quae in occulto commiserit haec etiam in aperto committere non erubescit. Scriptum quippe est: Egressus ex utero non statim perii (Job III, 11)? id est, postquam ad apertam iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognovi? Periisset quippe in suo judicio, si se perditum cognovisset. Quasi ab occultationis suae vulva processerant, de quibus propheta dicebat: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isai. III, 9).