# Sententiarum Libri Quinque 96.37

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 4, Chapter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.37

De his qui ad delicta post lacrymas revertuntur. Sunt nonnulli qui quando ad mentem redeunt, Dei justitiam et rectitudinem contemplantur, et orando ac flendo contremiscunt; sed postquam contemplationis hora transierit, sic audaces ad iniquitatem redeunt, ac si post dorsum ejus positi a justitiae ejus lumine minime videantur (Moral. XI, c. 29, n. 40). Quicunque post lacrymas ad delicta relabuntur, apud se in abscondito quasi corporalem videntem aspiciunt faciem Dei, quia ei, et cum praesentes fiunt, blandiuntur fletibus, et cum quasi a conspectu illius recedunt, moribus detrahunt. Qui tanto amplius de malis suis feriendi sunt, quanto et in occulto cogitationis recta Dei judicia cognoscunt. Sunt nonnulli qui post vitam perditam ad semetipsos redeunt, et accusante se conscientia, perversa itinera relinquunt, commutant opera, antiquae suae pravitati contradicunt, terrenas actiones fugiunt, desideria superna sectantur; sed priusquam in eisdem sanctis desideriis solidentur, per torporem mentis, ad ea quae dijudicare coeperant redeunt, atque ad mala quae fugere disposuerant recurrunt (Moral. XII, c. 52, n. 59). Si quid boni fortasse homo agere coeperit, priusquam in eo per longitudinem temporis convalescat, ad exteriora relabitur, et perverse deserit quae recte inchoasse videbatur. Sunt nonnulli qui post perversa itinera sanctas vias sectari appetunt; sed priusquam in eis desideria bona roborentur, quaedam illos praesentis saeculi prosperitas accipit, quae eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem, dum a calore intimi amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de virtutum flore apparere videbatur interficit (Ibid., c. 53, n. 60). Curandum nimis est, ne ad hoc quisque proruat, quod se mundasse fletibus exsultat, ne dum deplorata iterum culpa committitur, in conspectu justi Judicis ipsa etiam lamenta levigentur (Moral. lib. X, c. 15, n. 28). Scriptum est in libro Ecclesiastici: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30; Reg. Past. p. III, c. 30)? Post lavacrum enim mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit; et lavantur ergo, et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt, sed rursum flenda committunt. Baptizatur scilicet a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpam post lacrymas repetit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
