Latin
Book 4, Chapter 38
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.38
Unproofread scanNot analysed yet
De peccandi consuetudine. Peccator, cum jam de iniquitate sua non confunditur, in iniquitate eadem etiam adminiculis pessimae consuetudinis roboratur (Moral. IV, 27, n. 51). Quasi quibusdam oblectationibus peccator fovetur ut crescat, dum culpa consuetudinibus firmatur ut vigeat. Cum prodire culpa in usum coeperit, nimirum se vel falsa spe divinae misericordiae, vel aperta miseria desperationis pascit, ut eo nequaquam ad correptionem quisque redeat, quo vel factorem suum pium sibi inordinate simulat, vel hoc quod fecit inordinate formidat. Beatus Job humani generis lapsus aspiciens, et quibus praecipitiis mersum sit in foveam iniquitatis intendens, dicit: Quare non in vulva mortuus sum (Job III, 11)? id est, in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me nolui? Quare, inquit; exceptus genibus, id est, etiam post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis me usibus sustinens foveret? Plerumque cum culpa in usum venerit, ei jam animus etiam si appetat, debilius resistit, quia quot vicibus pravae frequentationis astringitur, quasi tot vinculis ad mentem ligatur. Nonnunquam fit ut enervis animus, cum solvi peccati consuetudine non valet, ad quaedam se solatia falsae consolationis inclinet, quatenus venturum Judicem tantae sibi misericordiae spondeat, ut eos etiam quos arguendos invenerit penitus non occidat. Cui rei hoc deterius accidit, quod ei multorum similium lingua consentit, cum multi male gesta hominum laudibus exaggerant; unde fit plerumque ut incessanter crescat culpa favoribus enutrita. Curari autem vulnus negligitur, quod dignum praemio laudis videtur. Per Salomonem in Proverbiis dicitur: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas (Prov. I, 10; Moral. XXXIII, 10, n. 18). Peccatores enim lactant, cum vel perpetranda mala blandimentis inferunt, vel perpetrata favoribus extollunt. Isaias propheta ait: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isai. V, 18). Iniquitas namque in funiculis vanitatis trahitur, dum per consuetudinis augmentum culpa protelatur. Beatus David de peccandi consuetudine dicit: Funes peccatorum circumplexi sunt me (Psal. CXVIII, 61). Quia enim funis addendo torquetur, ut crescat, non immerito peccati consuetudo in fune figuratur, quod perverso corde, dum saepe frequentatur, multiplicius per augmentum consuetudinis augetur.