# Sententiarum Libri Quinque 96.4

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 4, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.4

De muneribus, vel oblationibus, Deo offerendis. Ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod corde obligato in malitia profertur. Mundari etenim debet prius animus qui munus offerre vult Deo, quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Omnis malitiae macula ab interiore nostro homine cogitationis immutatione tergenda est, quia iram judicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis (Moral. lib. XXII, c. 14, n. 27, 28). In libro Genesis scriptum est: Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus; ad Cain autem et ad munera illius non respexit (Gen. IV, 4, 5). Neque enim sacrum eloquium dicit: Respexit ad munera Abel, et ad Cain munera non respexit; sed prius ait quia respexit ad· Abel, et deinde subjunxit, et ad munera ejus. Et rursum dicit quia non respexit ad Cain, et deinde subdidit, nec ad munera ejus. Ex dantis namque corde id quod datur accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. Prius namque ad eum legitur Dominum respexisse, qui dabat, quam ad illa quae dabat. Ut audito scilicet narrationis hujus ordine discamus quia exteriora munera ex interna cordis munditia condiuntur. Virtus discretionis unumquemque nostrum docent qualis apud se esse debeat, cum exteriom bona non solum Deo per oblationis votum, sed etiam proximis subministrat. A discordantibus accipe e non vult Dominus sacrificium, holocaustum suscipere recusat Hinc ergo perpendidebet quantum sit malum discordiae, propter quod et illud abjicitur, per quod culpa laxatur (Lib. I in Ezech., homil. 8, n. 9). In libro Ecclesiastico scriptum est: Qui offeri sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris suis (Eccli. XXXIV, 24; Reg. Past. part. III, c. 21). Quid namque esse intolerabilius potest quam mors filii ante oculos patris? Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur. Aliud est pro peccatis misericordiam facere, aliud pre misericordia facienda peccare. Quae jam nec misericordia nuncupari potest, quia non ad dulcem fructum proficit, quae per virus pestiferae redicis amarescit. Improborum hominum sacrificia per prophetam Dominus reprobat, dicens: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam tu holecausto (Isai. LXI, 8). Plerique etenim indigentibus subtrahunt quae Deo largiuntur. Sed quanta eos animad versione renunt Dominus demonstrat, dicens: Hostiae impierum abominabiles, quae offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27). Plerumque homines pessimi quante per oblationem Deo tribuant pensant, quanta autem rapiant considerare dissimulant; quasi mercedem eperum numerant et perpendere scelerum culpas recusant

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
