# Sententiarum Libri Quinque 96.40.53-59

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.40.53 to 96.40.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.40.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.40.53

XX, 10). Scimus quia in negotiatorum duplici pondere aliud majus, aliud minus est. Nam aliud pondus habent, ad quod pensant sibi, aliud pondus ad quod pensant proximo. Ad dandum pondera leviora, ad accipiendum vero graviora, praepacant. Omnis homo qui aliter pensat ca quae proximi, et aliter ea que sua sunt, pondus et pondus habet. Utrumque ergo abominabile est apud Deum, quia si sic proximum ut se diligeret, hunc in nobis sicut se amaret. Et si sic se sicut proximum aspiceret, se in malis sicut proximum judicaret.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
