# Sententiarum Libri Quinque 96.5.1-31

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 96.5.1 to 96.5.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/96.5.1

De quinque sensibus corporis Pene nullum latet quod quinque sensus corporis nostri, videlicet visus, auditus, gustus, … et tactus, in omne quod sentiunt atque discernunt virtutem discretionis et sensus a cerebro trahunt (Moral. l. XI, c. 6, n. 8). Et cum unus sit judex sensus cerebri, qui intrinsecus praesidet, per meatus tamen proprios sensus quinque discernit. Deus omnipotens in genere humano mirabili dispositione operatus est, ut neque oculus audiat, neque auris videat, neque os olfaciat, neque maris gustet, neque manus odorentur. Et eam uno sensu cerebri omnia disponantur, quilibet tamen horum sensus aliud facere non potest, praeter id quod ex dispositione conditoris accepit. Ex istis sensibus corporalibus et exterioribus interiora et spiritualia colligenda sunt, ut per id quod in nobis publicum est transire debeamus ad secretum quod in nobis est et nosmetipsos labet. Sicut in Evangelio per quinque talenta, quinque sensuum, id est, exteriorum, scientia exprimitur (Matth. XXV 15; Lib. I in Evang., homil. 9, n.1). Duobus vero intellectus et operatio demonstratur. Unius autem labenti nomine intellectus tantummodo designatur. In quinque corporis sensibus unusquisque subsistit. Geminatus autem quinarias denarium perficit (Lib. I in Evang., homil. 12, n. 1). Et quia ex utroque sexu fidelium multi…do celligitur sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur. Ad custodiendam cordis munditiam exteriorum sensuum nobis disciplina servande est (Moral. lib. XXI, c. 2, n. 4). Nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius praescribunt. Et nisi interioris gravitatis pondere et quasi juvenili quodam vigore frenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt. Per visum plerumque frequenter in culpam labimur, si incante quod non licet aspiciamus. Et cum rit invisibilis amma, nequaquam corporearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori, quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
