Latin
96.5.32 to 96.5.48
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.5.32-48
Unproofread scanNot analysed yet
Jeremias propheta, de corporis sensibus narrans, ait: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras (Jerem. IX, 21). Mors quippe per fenestras ascendit, et domos ingreditur, cum per sensus corporis concupiscentia veniens habitaculum mentis irrumpit. Per Isaiam prophetam de justis dicitur: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isai. IX, 8)? Justi namque volare ut nubes dicti sunt, quia a terrenis contagiis sublevantur, et quasi columbae ad fenestras suas sunt, quia per sensus corporis exteriora quaeque intentione non respiciunt rapacitatis, eosque foras non rapit concupiscentia carnalia. Sanctus Job, qui acceptis corporis sensibus, velut subjectis ministris, quidam aequissimus judex praeest, culpas conspicit, antequam veniant, et velut insidianti morti fenestras sui corporis claudit, dicens: Pepigi faedus cunt oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine (Job. XXXI, 1). Cum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori, quasi quaedam egrediendi foramina ejusdem corporis sensus habet. Quinque corporis sensus, visus scilicet, auditus, gustus, odoratus et tactus, quasi quaedam viae mentis sunt quibus foras veniat, et ea que extra ejus sunt substantiam concupiscat. Per hos etenim corporis sensus quasi per fenestras quasdam exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Quisquis per has corporis fenesuas incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati, etiam nolens, cadit; atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Praeceps anima dum ante non providet, ne incaute videat quod concupiscat, caeca post incipit desiderare quod vidit. Unde et prophetae mens, quae sublevata saepe mysteriis internis intererat, quia alienam conjugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite conjunxit (II. Reg. XI, 2).