Latin
Book 4, Chapter 8
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 96.8
Unproofread scanNot analysed yet
De nocturnis illusionibus. Nocturnum est somnium tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corpore non expletur (Moral. lib. IX, c. 55, i 84). Somnio nocturno pollutus egredi extra castra per legem praecipitur (Deut. XXIII, 10), quia videlicet dignum est, ut qui immunda cogitatione polluitur indignum se cunctorum fideliam societatibus arbitretur, culpae suae meritum ante oculos ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat. Illusione nocturna polluto extra castra exire est turpi impugnatione laboranti sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, cum, defectum suum conspiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatio accusat. Nocturno pollutus somnio post occasum solis aqua lotus ad castra per legem redire praecipitur, quia necesse est ut, defervescente tentationis ardore, unusquisque fiduciam iterum erga societatem bonorum sumat. Post lavationem aquae occumbente sole ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae, frigescente flamma cogitationis illicitae, ad fidelium merita praesumenda reparatur, ut jam se a caeteris longe esse non aestimet, qui mundum se per obitum intimi atque illiciti ardoris gaudet.