# Sententiarum Libri Quinque 97.10

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 5, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.10

De bonis principibus Magna est potentia principalis, quia habet apud Deum meritum suum de bona administratione regiminis (Moral. lib. XXVI, c. 26, n. 44 et 45). Bona est ordine suo potentia principalis, sed cauta regentis indiget vita. Bene hanc exercet, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adjungit? Et tamen corrigendis aliorum vitiis apta exsecutione praeparatur. Unde et per Paulum dicitur: Minister enim Dei est vindex in iram (Rom. XIII, 4). Cum potentiae principalis culmen suscipitur, summa cura vigilandum est ut sciat quisque et sumere ex illa quod adjuvat, et expugnare quod tentat. Cum mundi hujus potestate principes fulciuntur, tanto sub majori mentis disciplina se redigunt, quantum sibi per impatientiam potestatis suaderi illicita quasi licentius sciunt (Moral. lib. V, c. 11, n. 17). Cor namque a consideranda gloria reprimunt, linguam ab immoderata locutione restringunt, opus ab inquietudinis vagatione custodiunt. Sciendum summopere est, quia rex qui praeparatur ad praelium sic de hoste suspectus est, ut eumdem quoque quem ducit exercitum metuat, ne labefactetur et destitutione militum jaculis pateat inimicorum (Moral. XII, c. 42, n. 47). Plerumque rex qui praeparatur ad praelium nimia vallatur angustia, quia videlicet formidat ne subito suos amittat milites, et per aliquam desidiam incursantium inimicorum insidiis occupetur. Princeps terrenam rempublicum gerens aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem (Moral. XXVI, c. 27, n. 50). In illo jura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque ejus malitiae tormenta retribuit: de malo yero ejus quid lex habeat non requirit; neque enim lege necasse est perimi, qui lege nunquam potuit teneri.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
