Latin
97.11.1 to 97.11.38
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.11.1-38
Unproofread scanNot analysed yet
De superbis divitibus. Qui in praesens saeculum multiplicandis divitiis inhiant, quae ulterius vitae gaudia sperant (Moral. lib. XXII, c. 22, n. 32)? Ipsa occupatio saecularium dignitatum tanto facilioribus vitiis premitur, quanto majoribus curis gravatur. Humanus namque animus videre et devitare peccata utinam vel quietus. Intueamur qualia in sepulcro jaceant divitum cadavera, quae illa in exstincta carne sit imago mortis, quae tabescunt corruptionis (Moral. lib. XI, c. 31, n. 43). Et certe ipsi erunt qui extollebantur honori— bus, habitis rebus tumebant, despiciebant caeteros, et quasi solos se esse gaudebant. Et dum non perpenderent quo tendebant, nesciebant quid erant, sicut beatus Job ait: Et redigentur in lutum cervices eorum (Job. XLI, 12). In lutum cervix reducta est, quia despecti jacent in putredine, qui tumebant in vanitate. In lutum cervix redigitur, quia quantum carnis potentia valeat, tabes corruptionis probat. Quasi pingui cervice se contra Deum erigit, qui temporalem abundantiam in superbiam assumit (Moral. lib. XII, c. 43, n. 49). Habent hoc potentes et iniqui proprium, ut fallacibus divitiis occupati veras Dei opes negligant; et quanto minus, quod verum est, inquirunt, tanto amplius falsis divitiis extollantur. Cura multiplex terrenarum rerum quanto plus occupat, tanto amplius ex caecat. Hinc enim scriptum est: Operuit faciem ejus crassitudo (Job. XV, 27; Moral. XII, c. 44, n. 50). Faciem ejus crassitudo operuit, quia desiderata terrenarum renum abundantia oculos -mentis premit, et hoc quod in eis esse honorabile debuit ante Dei oculos foedat, quia curis multiplicibus aggravat. Sunt nonnulli qui patronis majoribus adjuncti superbiunt, et de eorum elata potentia contra inopes superbiae insania extolluntur. Quisquis potenti et iniquo adhaeret, ipse quoque de ejus elata potentia vehit ex pinguedine rerum tumet (Greg. ,ubi sup. ,c. 45, n. 51). Ut patroni perversi iniquitatem sequens Deum non timeat, quos valet et quantum valet pauperes affliget, de gloria temporali cor elevet.