Latin
97.11.70 to 97.11.90
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.11.70-90
Unproofread scanNot analysed yet
XIII, 22, et Luc. VIII, 7, 8). Suffocant enim, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant. Et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant (Lib. I in Ev. ,homil. 15, n. 5). Notandum qnod duo sunt quae divitibus junguntur, sollicitudines videlicet et voluptates, quia profecto et per curam mentem [opprimunt], et per affluentiam resolvunt. Re enim contraria possessores suos afflictos ac lubricos faciunt. Quia voluptas convenire non potest cum afflictione, alio quidem tem— pore per custodiae suae sollicitudinem affligunt, atque alio per abundantiam ad voluptates emolliunt. Haec de occultis potentum delictis loquimur; nam quando et aliis cognoscentibus peccant, aliis etiam cognoscentibus increpandi sunt, ne si praedicator tacet, culpam approbasse videatur, atque haec crescens in exemplum veniat, quam pastoris lingua non secat. Scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt (Psal. XXXIII, 11; Moral. lib. XV, c. 8, n. 9). Si enim de exteriori fame egestas eorum et esuries diceretur, profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent; sed quia dum exterius multiplicantur, interius inanes fiunt, et divites pariter et egentes esse memorantur, quia videlicet pane sapientiae satiari minime merentur.