# Sententiarum Libri Quinque 97.12

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 5, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.12

De judicibus. Judices saeculi hujus pro terrenis lucris multas in· jurias tolerant, et pro coelesti mercede, vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant (Moral. lib. XIX, c. 25, n. 49). Terreno judicio tota etiam die assistere judices fortes sunt; in oratione vero coram Domino ad unius horae momentum lassantur. Saepe nonnulli judicum nuditatem, dejectionem et famem pro acquirendis divitiis atque honoribus tolerant, escarum se abstinentia cruciant, atque ad adipiscenda terrena festinant. Superna autem laboriose quaerere tanto magis dissimulant, quanto ea retribui tardius putant. Judices qui terrena ambiunt, et coelestia non requirunt, quasi arborum more deorsum vasti sunt, sursum angusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. Plerumque nonnulli judices terrena praemia appetunt, et justitiam defendunt, seque innocentes aestimant, et esse defensores rectitudinis exsultant (Moral. IX, c. 25, n. 38). Quibus si spes nummi subtrahitur, a defensione protinus justitiae cessatur; et tamen defensores se justitiae cogitant, sibique se rectos asserunt, qui nequaquam rectitudinem, sed nummos quaerunt. Contra delinquentium judicum pravitatem per Mosen dicitur: Juste, quod justum est exsequeris (Deut. XVI, 20). Injuste quippe quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae, non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur; injuste quod justum est exsequitur, qui ipsam quam praetendit justitiam venundare minime veretur. Juste ergo justum exsequi est iu assertione justitiae camdem ipsam justitiam quaerere.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
