# Sententiarum Libri Quinque 97.14.1-25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.14.1 to 97.14.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.14.1

De hypocritis vel callidis. Hypocrita Latina lingua dicitur simulator, quia justus non esse appetit, sed videri; et idcirco avarus raptor est, quia dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae (Moral. XVIII, 7, n. 13). Studium esse hypocritarum solet, ut et quod sunt supprimant, et quod non sunt esse hominibus innotescant. Quatenus mensuram suam per aestimationem transeant, et praeire se caeteros actionis nomine ostendant. Refugiunt hypocritae videri quod sunt, et ante oculos hominum superducta quadam innocentiae honestate se vestiunt. Recte per Evangelium voce nostri Redemptoris increpantur simulatores, cum eis dicitur: Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, qua foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia, ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate (Matth. XXIII, 27). Scriptum est: Simulatores et callidi provocant iram Dei (Job. XXXVI, 13; Moral. XXVI, c. 32, n. 58). Cum simulatores diceret, apte subjungit et callidi, quia nisi ingenio calleant, quod videri appetunt congrue simulare non possunt. Sunt nonnulla vitia quae etiam a sensu tardioribus facile perpetrantur. Elatione namque intumescere, avaritiae aestibus inhiare, luxuriae pulsanti succumbere, etiam quilibet obtusis sensibus potest. Simulationis vero falsitatem exsequi, nisi qui subtilioris ingenii fuerit, non potest. Quisquis callet hypocrisin, ad custodienda haec videlicet duo continua observatione dividitur, ut callide noverit et occultare quod est, et ostentare quod non est; et vera mala premere, et bona falsa monstrare; nec se aperte in hoc quod videtur extollere, atque ut majorem gloriam teneat, saepe se simulat gloriam declinare. Plerumque hypocrita, quia ante oculos hominum sequendo gloriam apprehendere non potest, studet saepe gloriam tenere fugiendo. Hypocrisis vel calliditas simplicibus minime congruunt: quia si congruunt, jam simplices non sunt.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
