# Sententiarum Libri Quinque 97.17

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 5, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.17

Quid differt inter peccatores et impios. Duae sunt partes, electorum scilicet, atque reproborum; sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur (Moral. lib. XXVI, c. 27, n. 30). Alii namque judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt. Alii judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt, quibus dominica inclamatione dicitur: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes fui, et non suscepistis me; nudus, et non operuistis me; aeger, et in carcere, et non venistis ad me (Matth. XXV, 42, 43). Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Alii in extremo judicio non judicantur et pereunt, de quibus Propheta ait: Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 3). Et de quibus Dominus dicit: Qui autem non credunt in me, jam judicati sunt (Joan. III, 18). Et de quibus Paulus ait: Qui sine lege, peribunt (Rom. II, 12; Moral. XXV, c. 10, n. 25). Hac distantia peccatores ab impiis discernuntur, quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnis peccator est impius. Peccator enim dici etiam qui in fide pius est potest. Unde Joannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I, 8). Impius vero proprie dicitur, qui a religionis pietate separatur. De talibus enim dicitur: Non resurgunt impii in indicio (Psal. I, 5; Moral. XXVI, c. 27, n. 50). Resurgunt in extremo judicio etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad judicium. Non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti Judicis jam cum damnatione suae infidelitatis accedunt, professionem fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur, ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem Judicis in extrema examinatione non audiunt, quia praejudicati infidelitatis suae tenebris ejus quem despexerant, invectione redargui non merentur. Professionem fidei habentes in extremo judicio, verba Judicis audiunt, quia ejus fidei saltem verbo tenus tenuerunt. Isti in damnatione sua aeterni Judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbo tenus servare maluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt. Istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nihil legis habere conati sunt.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
