Latin
Book 5, Chapter 19
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.19
Unproofread scanNot analysed yet
De eo quod scriptum est: Ego Dominus faciens bonum et creans mala (Isai XLV, 7). Mala, quae nulla sua natura subsistunt, a Domino non creantur; sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas, nobis male agentibus, in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem quo feriunt, delinquentibus mala sint, et per naturam, qua existunt bona (Moral. III, c. 9, n. 15). Venenum scilicet mors quidem est homini, sed tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus. Et perversa mens, dum delectationi creaturae se subdidit, a Creatoris se societate disjunxit. Ex his ergo ab auctore ferienda erat, qua errans auctori praeposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret, et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret quae quaesivit. Bene per prophetam dicitur: Formans lucem, et creans tenebras (Isai. XLV, 7). Quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala (Ibid.) . Quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt flagella vertuntur. Per culpam nostram Deo discordes exstitimus; dignum ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus, ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti mens ad auctoris pacem humiliter reformetur.