Latin
Book 5, Chapter 21
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.21
Unproofread scanNot analysed yet
De igne purgatorio, quod post mortem peccata laxari credantur. Omne pondus fabricae fundamentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat (Lib. II, in Ezech. ,homil. 1, n. 5). Scriptum quippe est: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Portat fundamentum lapides, et a lapidibus non portatur; quia Redemptor noster omnia nostra tolerat, sed in ipso malum non fuit quod tolerari debuisset. Ipse quippe fundamentum fundamentorum est, quia et origo est inchoantium, st constantia robustorum (Moral. XXVIII, c. 5, n. 14; Dial. IV, 39). Egregius praedicator ait: Si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur; et uniuscuusque opus, quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cujus opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 12). Quamvis hoc, quod superius protulimus de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit per ignem posse salvari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes, vel plumbum aedificat, id est, peccata majora, et idcirco duriora, atque tunc jam insolubilia; sed ligna, fenum, stipulam, id est, peccata minima, atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.