# Sententiarum Libri Quinque 97.22

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 5, Chapter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.22

De ira vel indignatione Dei. Ira omnipotentis Dei in hoc quotidie vim suae districtionis peragit, quod viventes indigne dignis suppliciis demergit (Moral. XII, c. 10, n. 14). Quae ira nunc equidem transit, sed in fine pertransit, quia modo agitur, sed in mundi termino consummatur. Iste furor quantum ad electorum animas, in Redemptoris nostri adventum pertransiit, quia eas ab inferni claustris ad paradisi gaudia mediator Dei et hominum, dum ipse illuc pie descenderet, reduxit. Sciendum est quod furoris nomen Divinitati non congruit, quia naturam Dei simplicem perturbatio nulla confundit; unde ei dicitur: Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos (Sap. XII, 18; Moral. XXXII, c. 7, n. 9). Creator omnium eo summe immortalis est, quo creaturae more mutabilis non est. Scriptum quippe est: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas (Ibid.). Et iterum: Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini (Jer. XXV, 38). Quod propheta iram columbae praedixerat, hoc furorem Domini subjunxit. Columba namque valde simplex est animal, et quia in Deum nulla furoris inaequalitas serpit, furorem Domini iram columbae nominavit. Ut vim divinae districtionis propheta imperturbabilem demonstraret, et iram dixit, et columbae; ac si apertius diceret: districtum judicium inconcussus exerit, qui permanens mansuetus punit.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
