Latin
Book 5, Chapter 23
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.23
Unproofread scanNot analysed yet
De flagellis divinis electis, vel reprobis illatis. Percussionum diversa sunt genera (Praef. in B. Job, c. 5, n. 12). Alia namque est percussio, qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia, qua peccator percutitur, ut corrigatur; alia, qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia, qua plerumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur; sed ut dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur; cumque innoxius flagello atteritur, ei per patientiam meritorum summa cumuletur. Aliquando peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Judaeae dicitur: Plaga inimici percussi te castigatione crudeli (Jer. XXX, 14). Et rursum: Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus (Ibid. ,15). Aliquando peccator percutitur, ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne libi deterius aliquid contingat (Joan. V, 14). Verba enim Salvatoris indicant quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur, quod aperte Paulus de semetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Qui enim non ait Quia extulit, sed Ne extollat, aperte indicat quod percussione illa, ne eveniat, compescitur, non autem, quae evenit, culpa purgatur. Nonnunquam quisque nec pro praeterita nec pro futura iniquitate percutitur, sed ut sola divinae virtutis potentia ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino in Evangelio de caeco nato diceretur: Hic peccavit, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur (Joan. IX, 2)? Respondit Dominus, dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei (Ibid. ,3). In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur, et cum nulla praeterita iniquitas tergitur magna de patientia fortitudo generetur (Moral. XII, 38, n. 43)? Omnipotens Deus prave agentibus, non solum ventura supplicia reservat, sed eorum corda hic etiam ubi delinquunt, poenis implicat, ut eo ipso quo peccant, semetipsos feriant, ut semper trepidi, semperque suspecti mala ab aliis pali metuant, quae se aliis fecisse meminerunt. Qui ita percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus jam quasi filium per disciplinam, sed quasi hostem per iram ferit (Moral. XIV, 37, n. 45). Cum virtutem nostrae patientiae flagella transeunt, valde metuendum est ne, peccatis nostris exigentibus, non quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur.