Latin
Book 5, Chapter 25
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.25
Unproofread scanNot analysed yet
De Judaici populi circa finem mundi convertionem Sancta Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos quos invenerit suscipiet (In Praef. t. IV, Mor. c. 4). Extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus Judaici populi reliquiis Esaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Elia veniente, promittitur quod reducat corda filiorum ad patres eorum ut doctrina quae nunc a Judaeorum corde ablata est, tunc, miserante Domino, redeat, quando hoc de Domino intelligere coeperint filii, quod praedicaverunt patres (Malach. IV, 6; Moral. XI, c. 15, n. 24). Esau, qui tarde ad patrem redit, significat quod Judaicus populus ad placendum Deo sero revertitur (Lib. I in Ezech. ,homil. 6, n. 6). Cui hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit, cum solvatur jugum de collo tuo (Gen. XXVII, 40). Judaicus populus in fine mundi liberabitur a servitute peccati, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Et sicut Propheta ait: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Sancta Ecclesia adhuc in hac vita posita pro laboribus quos sustinet duplicia munera recipit (Praef. in B. Job, c. X, n. 20); cum, susceptis, ut diximus, plene gentibus, in fine mundi Judaeorum etiam ad se corda convertit, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25).