# Sententiarum Libri Quinque 97.25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Book 5, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.25

De Judaici populi circa finem mundi convertionem Sancta Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judaeos quos invenerit suscipiet (In Praef. t. IV, Mor. c. 4). Extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponet. De quibus Judaici populi reliquiis Esaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Elia veniente, promittitur quod reducat corda filiorum ad patres eorum ut doctrina quae nunc a Judaeorum corde ablata est, tunc, miserante Domino, redeat, quando hoc de Domino intelligere coeperint filii, quod praedicaverunt patres (Malach. IV, 6; Moral. XI, c. 15, n. 24). Esau, qui tarde ad patrem redit, significat quod Judaicus populus ad placendum Deo sero revertitur (Lib. I in Ezech., homil. 6, n. 6). Cui hoc in benedictione dicitur: Tempusque erit, cum solvatur jugum de collo tuo (Gen. XXVII, 40). Judaicus populus in fine mundi liberabitur a servitute peccati, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Et sicut Propheta ait: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Sancta Ecclesia adhuc in hac vita posita pro laboribus quos sustinet duplicia munera recipit (Praef. in B. Job, c. X, n. 20); cum, susceptis, ut diximus, plene gentibus, in fine mundi Judaeorum etiam ad se corda convertit, sicut scriptum est: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25).

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
