# Sententiarum Libri Quinque 97.26.1-33

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 97.26.1 to 97.26.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/97.26.1

De Antichristi temporibus. Antiquus hostis extrema mundi atrocius tentaturus aggreditur, quia tanto fit ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam (Moral., lib. XXXIV, c. 1, n. i). Considerat quippe quod juxta sit ut licentiam nequissimae libertatis amittat; et quantum brevitate temporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatis expanditur. In Apocalypsi dicitur: Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam. sciens quod modicum tempus habet (Apoc. XII, 12). Tunc ergo in magnae irae fervorem se dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Quidquid diabolus nequiter valuerit, in fine mundi callidius exquirit; tunc cervicem superbiae altius erigit, et per damnatum illum quem gestat hominem omne quod temporaliter praevalet nequiter ostendit. Idem Joannes ait: Cauda draconis trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram (Ibid., XII, 4). Coelum namque est Ecclesia, quae in hac nocte vitae praesentis, dum in se innumeras sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget (Moral. lib. XXXII, c. 15, n. 25). Draconis cauda in terram stellas dejicit, quia illa Satanae extremitas, per audaciam assumpti hominis erecta, quosdam, quos velut electos Dei in Ecclesia invenit, obtinendo reprobos ostendit. Stellas de coelo in terram cadere, est relicta nonnultos spe coelestium, illo duce ad ambitum gloriae saecularis inhiare. Iste igitur draco misit caudam, et extraxit tertiam partem stellarum (Moral., lib. IV, c. 10, n. 17). Draconis enim cauda stellarum pars trahitur, quia extrema persuasione Antichristi quidam qui videntur lucere rapientur. Nonnulli de Tribu Dan venire Antichristum ferunt, sicut per Jacob patriarcham dicitur: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 17; Moral., lib. XXXI, c. 24, n. 43). Hoc in loco Dan et coluber asseritur, et mordens.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
