Latin
97.26.34 to 97.26.54
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 97.26.34-54
Unproofread scanNot analysed yet
Unde non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum partitione susciperet, primus Dan ad aquilonem castrametatus est: illum scilicet signans qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 13). De quo et per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII, 16). Antichritus scilicet non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Kerata enim Graece cornua dicitur; serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne ejusdem Antichristi adventus asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armatur etiam cornibus potestatis. Quis nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed in via mordet, quia eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit; et in persecutionis languore, post beneficia fictae dulcedinis, exercet cornua potestatis. Equus iste, cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam incursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere: Ut cadat ascensor ejus retro (Gen. XLIX, 17). Plebs infidelis Judaea erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine (Ibid. 18), id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram venturus est verum credo fideliter Christum. Salomon in Proverbiis ait: Et qui stultus apparuit, postquam in sublime elevatus est.